- LIBERTINI
- LIBERTINIfanatici quidam; auctoribus Quintino sartore Picardo et Copino. in Hollandia et Brabantia, orri A. C. 1525. Onmia in nobis a Spiritu S. fieri, peccatum meram opinionem esse, paenitentiam in sola negatione peccati consistere, CHRISTUM ex Spiritu Dei et opinione conflatum, asserentes, Scripturam S. reiecêrunt: inter Orthodoxos Orthodoxi, inter Pontificos Pontificii. etc. videri volentes. Libertinorum Synagogae, quae Hierosolymis erat. una ex peregtinorum Synagogis, mentio cum fit Actor. c. 6. v. 9. intelligunt quidam Libertinos Rom. ex Libertis genitos, vel etiam manumissos, de quibus supra actum: Horum enim plurimos Proselytos factos esse, et Synagogas suas habuisse, docet Philo Legat. ad Caium: Alii eos sic dictos volunt, ab Hebt. voce Lubar, locum excelsum designante. Namque sicuti Templum, ita etiam Synagogae ac Scholae Hebraeorum in locis editis erant exstructae, ex occasione loci Proverb. c. 1. v. 21. Sapientia in summo turbarum proclamat. Vide Thom. Gowyn. in tract. Angl. de Ritib. Hebr. Civilib. et Eccles. l. 2. c. 2. Tremellium Notis in loc. Actor praef. etc. plura vero de Libertinis, apud Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theolog. l. 1. c. 34. §. 16. c. 37. §. 11. l. 12. c. 9. §. 6. ut et hîc passim, ubi de Foorinianis aliisque Haereticis huius fatinae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.